15/06/2012

sibyllæ quidem cantus



Audite quid dixerit:
Judicii signum tellus sudore madescet.

E caelo rex adveniet per saecla futurus
scilicet ut carnem praesens ut judicet orbem.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Unde deum cernent incredulus atque fidelis
celsum cum sanctis aevi jam termino in ipso.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Sic animae cum carne aderunt quas judicat ipse
cum jacet incultus densis in vepribus orbis.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Reicient simulacra viri cunctam quoque gazam
exuret terras ignis pontumque polumque.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Inquirens taetri portas effringet averni
sanctorum sed enim cunctae lux libera carni.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Tradetur sontes aeterna flamma cremabit
occultos actus retegens tunc quisque loquetur.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Secreta atque deus reserabit pectora luci
tunc erit et luctus stridebunt dentibus omnes.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Eripitur solis jubar et chorus interit astris
voluetur caelum lunaris splendor obibit.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Deiciet colles valles extollet ab imo
non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Jam aequantur campis montes et caerula ponti
omnia cessabunt tellus confracta peribit.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni
sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Orbe gemens facinus miserum variosque labores
tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Et coram hic domino reges sistentur ad unum
reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis.
Judicii signum tellus sudore madescet.

Sem comentários:

Enviar um comentário