10.30.2013

parce precor, precor

     Intermissa, Venus, diu
rursus bella moves? parce precor, precor.
     non sum qualis eram bonæ
sub reno Cinaræ. desine, dulcium
     mater sæva Cupidinum,
circa lustra decem flectere mollibus
     jam durum imperiis: abi
quo blandæ juvenum te revocant preces
     tempestivius in domum
Pauli purpureis ales oloribus
     comissabere Maximi,
si torrere jecur quæris idoneum:
     namque et nobilis et decens
et pro sollicitis non tacitus reis
     et centum puer artium
late signa feret militæ tuæ,
     et, quandoque potentior
largi muneribus resierit æmuli,
     Albanos prope te lacus
ponet marmoream sub trabe citrea.
     Illic plurima naribus
duces tura, lyræque et Berecyntiæ
     delectabere tibiæ
mixtis carminibus non sine fistula;
     illic bis pueri die
numen cum teneris virginibus tuum
     laudantes pede candido
in morem Salium ter quatient humum.
     me nec femina nec puer
jam nec spes animi credula mutui
     nec certare juvat mero
nec vincire nobis tempora floribus.
     sed cur hey, Ligurine, cur
manat rara meas lacrima per genas?
     cur facunda parum decoro
inter verba cadit lingua silentio?
     nocturnis ego somniis
jam captum teneo, jam voluucrem sequor
     te per gramina Martii
campi, te per aquas, dure volubilis.

Horatii Odarum IV.1

10.28.2013

da jungere dextram, / da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro


At pater Anchises penitus convalle virenti
inclusas animas superumque ad lumen ituras
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum, carosque nepotes
fataque fortunasque virum moresque manusque.
isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
Ænean, alacris palmas utrasque tetendit,
effusæque genis lacrimæ et vox excidit ore:
'Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas? datur ora tueri,
nate, tua et notas audire et reddere voces?
sic equidem ducebam animo rebarque futurum
tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
quas ego te terras et quanta per æquora vectum
accipio! quantis jactatum, nate, periclis!
quam metui ne quid Libyæ tibi regna nocerent!'
ille autem: 'tua me, genitor, tua tristis imago
sæpius occurrens hæc limina tendere adegit;
stant sale Tyrrheno classes. da jungere dextram,
da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'
sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
ter conatus ibi collo dare bracchia circum;
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.

Vergilii Æneidos liber VI. 679-702

10.21.2013

σεαυτόν

τὴν δὲ εν άλλῳ ψυχὴν αγάμενος, σεαυτὸν άγασαι.
(Plotino V.I.1)

Quero só

Quero só que surjas em mim
como a fé nos desesperados

Vôvô Vina
(foi a Patrícia quem deu)

10.13.2013

felix, heu nimium felix...

«Despojos, que fostes doces enquanto o destino e o deus permitiu,
Recebei agora a minha alma e libertai-me das minhas dores.
Vivi sem jamais deixar de percorrer o que a Fortuna me indicou,
E desce agora às profundezas da terra a grande imagem do que fui.
Gloriosa é a cidade que fundei, cujas muralhas vi surgir,
E ao vingar o meu marido castiguei o inimigo meu irmão.
Felicidade, desmesurada felicidade, se às nossas costas
Jamais as proas Dardânias tivessem aportado!»
Assim falou, e apertou a cara contra o leito. «Sem vingança virá a nossa morte,
Mas que venha então. Descer até às sombras é isto, nada mais.
Que o cruel Dardânio se encharque do meu fogo ao vê-lo
Lá do alto mar, e leve consigo os meus portentos de morte.»

Vergilii Æneis. IV.651-663. Tradução minha.

'Dulces exuviæ, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis.
Vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem præclaram statui, mea mœnia vidi,
ulta virum pœnas inimico a fratre recepi,
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ.'
Dixit, et os impressa toro 'Moriemur inultæ,
sed moriamur' ait. 'Sic, sic juvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostræ secum ferat omina mortis.'