8.21.2016

ad juga cur faciles populi?

Lucani Pharsalia Libri II 284-325
                                      sic fatur; at illi
arcano sacras reddit Cato pectore voces.
'summum, Brute, nefas civilia bella fatemur,
sed quo fata trahunt virtus secura sequetur.
crimen erit superis et me fecisse nocentem.
sidera quis mundumque velit spectare cadentem
expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,
terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
complossas tenuisse manus? gentesne furorem
Hesperium ignotæ Romanaque bella sequentur
diductique fretis alio sub sidere reges,
otia solus agam? procul hunc arcete furorem,
o superi, motura Dahas ut clade Getasque
securo me Roma cadat. ceu morte parentem
natorum orbatum longum producere funus
ad tumulos jubet ipse dolor, juvat ignibus atris
inseruisse manus constructoque aggere busti
ipsum atras tenuisse faces, non ante revellar
exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque
nomen, Libertas, et inanem persequar umbram.
sic eat: inmites Romana piacula divi
plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.
o utinam cælique deis Erebique liceret
hoc caput in cunctas damnatum exponere pœnas!
devotum hostiles Decium pressere cateruæ:
me geminæ figant acies, me barbara telis
Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastis
excipiam medius totius volnera belli.
hic redimat sanguis populos, hac cæde luatur
quidquid Romani meruerunt pendere mores.
ad juga cur faciles populi, cur sæua volentes
regna pati pereunt? me solum invadite ferro,
me frustra leges et inania jura tuentem.
hic dabit hic pacem jugulus finemque malorum
gentibus Hesperiis: post me regnare volenti
non opus est bello. quin publica signa ducemque
Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit,
hunc quoque totius sibi jus promittere mundi
non bene conpertum est: ideo me milite vincat
ne sibi se vicisse putet.' sic fatur, et acris
irarum movit stimulos juvenisque calorem
excitat in nimios belli civilis amores.