Igitur Sanctus Brendanus cum navigasset contra meridiem apparuit illis in mare quadam formula quasi hominis sedentis supra petram et velum ante illum a longe quasi mensura unius sagi pendens inter duas furcellas ferreas et sic agitabatur fluctibus sicut navicula solet quando periclitatur a turbine. Alii ex fratribus dicebant quod avis esset alii navim putabant. Vir Dei cum audisset eos inter eos conferentes talia ait: «Sinite contendere; dirigite cursum navis usque ad locum illum». Cum vero vir Dei illuc appropinquasset restiterunt inde in circuitu quasi coagulati. Et invenerunt hominem sedentem supra petram hispidum ac deformem et undae ex omni parte quando defluebant ad illum percutiebant.eum usque ad verticem et quando nudebant apparabat illa petra nuda in qua sedebat infelix ille. Pannus quoque qui ante illum pendebat aliquando percutiebat eum per oculos et frontem. Beatus Brendanus cepit interrogare illum quis esset aut pro qua culpa missus esset ibi seu quid habuisset talem penitentiam sustinere. Cui ait: «Ego sum infelicissimus Judas atque negociator pessimus; non pro meo merito habeo istum locum sed pro misericortia ineffabili Jhesu Christi. Non mihi computatur penalis iste locus sed pro indulgentia redemptoris propter honorem dominicae resurrectionis». Nam dies dominicus erat tunc.» Mihi enim videtur quando sedeo hic quasi fuissem in paradiso delitiarum propter timorem tormentorum quae futura sunt mihi in hac vespera. Nam ardeo sicut massa plumbi liquefacta in olla die ac nocte in medio montis quem vidistis. Ibi est Leviathan cum suis satellibus. Ibi fui quando deglutivit fratrem vestrum et ideo erat infernus laetus ut emissiset foras flammas ingentes et sic facit semper quando animas impiorum devorat. Meum vero refrigerium habeo hic omni die dominico a vespera usque ad vesperam et in Nativitate Domini usque (in) Theophaniam et a Pascha usque in Pentecostem et in purificatione Dei genetricis atque Assumptione. Postea et antea crucior in profundum inferni cum Herode et Pilato et Anna et Caïpha. Idcirco adjuro vos per Redemptorem mundi intercedere dignemini ad Dominum Jhesum Christum ut habeam hic potestatem esse usque ad ortum solis cras ne (me) daemones in adventu vestro crucient atque ducant ad malam hereditatem quam comparavi malo precio». Cui Sanctus Brendanus ait: «Fiat voluntas Domini. Hac nocte non eris morsus daemonum usque mane». Iterum vir Dei interrogabat illum dicens: «Quid sibi vult iste pannus?» Cui ait: «Istum pannum dedi cuidam leproso quando fui camerarius Domini. Sed tamen non fuit meus quem dedi. Nam Domini et fratrum suorum erat. Ideoque ab illo non habeo ullum refrigerium sed magis impedimentum. Nam furcas ferreas in quibus pannus pendet illas dedi sacerdotibus templi ad cacabos sustinendos. Petram in qua sedeo illam misi in fossam in publica via sub pedibus transeuntium antequam fuissem discipulus Domini». Cum autem vespera hora obumbrasset Tethin ecce innumerabilis multitudo daemonum cooperuit faciem Tethidis in circuitu vociferantium atque dicentium: «Recede vir Dei a nobis quia non possumus appropinquare ad socium nostrum usque dum ab illo recedas. Nec faciem principis nostri ausi sumus videre donec sibi reddamus suum amicum. Tu vero abstulisti nobis nostrum cursum . Noli istum hac nocte defendere». Quibus ait vir Dei: «Non ego defendo sed Dominus Jhesus Christus concessit sibi istam noctem hic esse usque mane». Cui aiunt daemones: «Quomodo invocas nomem Dei super illum cum sit ipse traditor Domini?» Quibus ait vir Dei: «Precipio vobis in nomine Domini nostri Jhesu Christi ut nihil sibi mali faciatis usque mane». Transacta itaque nocte illa cum Dei cepisset iter agere ecce infinita multitudo daemonum cooperuit faciem abyssi emitientes diras voces atque dicentes: «O vir Dei maledictus ingressus tuus atque exitus tuus quia princeps noster hac nocte flagellavit nos verberibus pessimis propter quod non presentavimus maladictum sibi captivum». Quibus ait vir Dei:«Non nobis pertinet vestra maledictio sed vobismet ipsis. Cui autem maledicitis ille est benedictus et cui benedicitis ille est maledictus». Cui daemones responderunt: «Duplices penas sustinebit in istis sex diebus infelix Judas propter quod illum defendistis in ista praeterita nocte». Quibus venerabilis pater dixit «non habetis potestatem inde neque princeps vester sed potestas Dei erit». Iterum subjunxit: «Precipio vobis in nomine Domini nostri Jhesus Christi et principi vestro ne istum extollatis amplius cruciatibus quam antea». Cui responderunt: «Numquid Dominus es omnium ut tuis sermonibus obediamus?» Quibus ait vir Dei: «Servus suus sum et quicquid in suo nomine precipiam (jude fiet) .Habeo ministerium de quibus ille mihi concedit». Et ita secuti sunt eum usque dum non poterant Judam videre. Reversi autem daemones levaverunt infelicem animam inter illos cum magno impetu et ululatu.
Navigationis Sancri Brendani Abbatis Caput XXXII
Sem comentários:
Enviar um comentário