Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostræ accomodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tamquam ab injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Ægyptii non tantum idola habebant et onera gravia, quaæ populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et de argento et vestem, quæ ille populus exiens de Ægypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed præcepto Dei, ipsis Ægyptiis nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur; sic doctrinæ omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quæ unusquisque nostrum, duce Christo, de societate Gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores et quædam morum præcepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos. Quod eorum tamquam aurum et argentum quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinæ providentiæ, quæ ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia dæmonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum justum prædicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum quidem instituta, sed tamen accomodata humanæ societati qua in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda Christianum.
Sanctus Augustinus. De Doctrina Christiana. II.40
Sem comentários:
Enviar um comentário