Itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompejum sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de cælo delapsum intuentur. Nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod jam nationibus exteris incredibile ac falso memoriæ proditum videbatur. Nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre cœpit. Nunc intellegunt non sine causa maiores suos, tum quum eâ temperantiâ magistratus habebamus, servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. Jam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberæ querimoniæ de aliorum injuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate infimis par esse videatur.
Ciceronis Pro Lege Manilia. [41]
Sem comentários:
Enviar um comentário