30/08/2013

Die Strahlen der Sonne vertreiben die Nacht

Laudato sie, mi signore, cun tucte le tue creature,
spetialmente messor lo frate sole,
lo qual'è iorno, et allumini noi per loi.
Et ellu è bellu e radiante con grande splendore,
de te, altissimo, porta significatione.

F.Assis


Sol qui illustras omnia solus. Apollo, carminis author, pharetrate, arcitenens, sagitti-potens, Pythie, lauriger, fatiloque, pastor, vates, augur, et medice. Phœbe, rosee, crinite, pulchricome, flave, nitide, placide, cytharaede, cantor, et veridice. Titan, Milesi, Palatine, Cyrrhaee, Timbraee, Deli, Delphice, Leucadice, Tegæe, Capitoline, Smynthæe, Ismeni, et Latialis. Qui mirabiles impertiris naturas elementis: quo dispensante tumescunt, et sedantur maria: turbantur et serenantur aer et æthera: vivida quoque intenditur, reprimitúrque ignium vis atque potentia. Cujus ministerio viget istius compago universi, inscrutabiles rerum vires ab ideis per animæ mundi rationes ad nos usque deducens et infra, unde variæ atque multiplices herbarum, plantarum cæterarum, lapidumque virtutes, quæ per stellarum radios mundanum ad se trahere spiritum sunt potentes.

G.Bruno


Die Strahlen der Sonne vertreiben die Nacht,
Zernichten der Heuchler erschlichene Macht.

L.dl Ponte

Sem comentários:

Enviar um comentário