15/08/2013

Dos Vocativus em -ius e do "i in loco consonantis"

O contexto é: Os vocativus perdem a sílaba (absciditur), e não é o caso de que a declinação tenha sido assim (pois, se fosse, então de facto deveríamos pronunciar estas palavras como esdrúxulas, "quod minine licet, nam pænultimam acuimus"). Os poetas antigos escreviam Mercurie, Virgilie. Foram os "juvenes brevitate gaudentes" que abreviaram, mas abreviando a palavra o acento manteve-se no sítio onde sempre esteve; o fenómeno é paralelo ao da metátese quantitativa dos genitivos gregos da terceira declinação em -ως.

Si enim non esset abscisio, debuerunt huiuscemodi vocativi (id est qui in i desinentes paenultimam correptam habent) antepaenultimam acuere, ut ‘Vírgili’, ‘Mércuri’, quod minime licet, nam paenultimam acuimus. in abscisionibus enim, si ea vocalis, in qua est accentus, integra manet, servat etiam accentum integrum, ut ‘audîvit audît’, ‘nostrâtis nostrâs’, ‘illîce illîc’. de ‘Pompei’ et ‘Vultei’ et ‘Gai’ et similibus vocativis, quae i loco consonantis ante ‘us’ habent in nominativo, dubitatur, utrum i extrema pro vocali an pro consonante sit accipienda, quomodo in aliis casibus, quod magis more antiquo rationabilius esse videtur. nam solebant illi non solum in principio, sed etiam in fine syllabae ponere i loco consonantis, idque in vetustissimis invenies scripturis, quotiens inter duas vocales ponitur, ut ‘eiius’, ‘Pompeiius’, ‘Vulteiius’, ‘Gaiius’, quod etiam omnes, qui de litera curiosius scripserunt, affirmant. nec non etiam metra ostendunt quod dicimus et regulae ipsius ratio in supra dicto vocativo. omnis enim vocativus in i desinens una syllaba minor debet esse suo nominativo, ut ‘Sallustius o Sallusti’, ‘Virgilius o Virgili’, ‘Terentius o Terenti’. ergo si ‘Pompeius’ et ‘Vulteius’ trisyllaba sunt in nominativo, necessario in vocativo disyllaba esse debent, quod non potest fieri, nisi i loco consonantis accipiatur. unde illud quoque possumus scire, quod bene ‘cui’ pro monosyllabo accipiunt metrici et ‘huic’. omnis enim genetivus in ‘ius’ desinens una vult syllaba superare suum dativum: ‘ille illius illi’, ‘ipse ipsius ipsi’, ‘unus unius uni’, ‘alter alterius alteri’. ‘aliius’ quoque per duas i debuit esse genetivus dativi, qui est ‘alii’, sed vel hiatus causa vel quia inter duas vocales i vocalis esse non poterat, dativus autem loco consonantis eam accipi prohibebat, quam ipse duplicat vocalem – et credo differentiae causa, ne ‘ali’ verbum infinitum esse putaretur –, ideo plerique recusaverunt eum frequenti usu proferre. vetustissimi tamen similem genetivum nominativo posuisse inveniuntur, sed accentu differt, quippe circumflectitur in genetivo paenultima.

Prisciano. VII.14.18-20

Sem comentários:

Enviar um comentário