19/07/2012

Académica pancadaria

Tunc vero temporis dominus legatus cum Oxoniam adventasset, et honore summo, prout decuit, reciperetur, hospitatus est in domo canonicorum, scilicet abbatia de Oseneie. Clerici vero scholares eidem xenium honorabile in poculentis et esculentis transmiserimt ante prandii tempus. Et post prandium, ut eum salutarent et reverenter visitarent, ad hospitium suum venerunt. Quibus advenientibus, janitor quidam transalpinus, minus quam deceret aut expediret facetus, et more Romanorum vocem exaltans, et januam aliquantulum patefactam tenens, ait, "Quid quaeritis?" Quibus clerici, "Dominum legatum, ut eum salutemus." Credebant enim confidenter, ut essent honorem pro honore recepturi. Sed janitor, convitiando loquens, in superbia et abusione introitum omnibus procaciter denegavit. Quod videntes clerici, impetuose irruentes intrarunt; quos volentes Romani reprimere, pugnis et virgis caedebant ; et dum objurgantes ictus et convitia geminarent, accidit quod quidam pauper capellanus Hyberniensis ad ostium coquinae staret, et ut quippiam boni pro Deo acciperet, instanter, more pauperis et famelici, postulaverat. Quem cum magister coquorum legati (frater legati erat ille, et ne procuraretur aliquid venenosum, quod nimis timebat legatus, ipsum ipsi officio praefecerat, quasi homini specialissimo) audivit, nec exaudivit, iratus in pauperem, projecit ei scilicet in faciem aquam ferventem, haustam de lebete ubi carnes pingues coquebantur. Ad hanc injuriam, exclamavit quidam clericus de confinio Walliae oriundus, "Proh pudor! ut quid haec sustinemus? Et arcum, quern portavit, tetendit, (dum enim tumultus accreverat excitatus, clericorum aliqui arma, quae ad manus veneruut, arripuerant,) et ipse missa sagitta corpus coci, quem clerici satirice Nabuzardan, id est, principem coquorum, vocabant, transverberavit. Corruente igitur mortuo, clamor excitatur. Ad quem stupefactus legatus, et nimis perterritus timore qui posset in constantissimum virum cadere, in turrim ecclesiae indutus capa canonicali se recepit, seratis post terga ostiis. Ubi cum noctis opacae conticinium tumultum pugnae diremisset, legatus, vestimentis canonicalibus exutis, quum suum optimum ascendit expeditus, et ducatu eorum qui vada secretiora noverunt, amnem, qui proximus erat, licet cum periculo, transivit, ut ad protectionem alarum regis ocius avolaret. Clerici enim furia invecti legatum etiam in abditis secretorum latebris quaerere non cessabant, clamantes et dicentes; "Ubi est ille usurarius, simonialis, raptor reddituum, et sititor pecuniae, qui, regem pervertens, et regnum subvertens, de spoliis nostris ditat alienos?" Insequentium autem adhuc clamores cum fugiens legatus audiret, dixit intra se

"Cum furor in cursu est, currenti cede furori."

Et patienter omnia tolerans factus est sicut homo non audiens, et non hahens in ore suo redargutiones. Cum autem, ut praedictum est, amnem vix pertransisset, paucis, pro difficultate transitus, comitantibus, caeteris in abbatia latitantibus, ad regem [apud Abendone commorantem] anhelus et turbidus usque pervenit; et lacrimabiliter, singultibus sermones suos interrumpentibus, rei gestae ordinem, gravem super hoc reponens querimoniam, tam regi quam suis collateralibus explicavit. Cujus querulis sermonibus cum rex attonitus nimis compateretur, misit properanter comitem Waranniae cum armata manu Oxoniam, eos qui latuerant Romanos eripere et scholares arripere. Inter quos captus est truculenter magister Odo legista, et ipse cum aliis triginta vinculis et carceri in castro de Waligeford, quod non multum distat ab Oxonia, ignominiose mancipatus. Legatus vero contrito laqueo liberatus, episcopis convocatis nonnullis, Oxoniam supposuit interdicto et omnes illi enormi facto consentaneos excommunicavit. Postea in bigis, more latronum, ad arbitrium legati Londonias sunt transvecti, et ibidem carceri et vinculis arctaeque custodiae, redditibus spoliati et anathemate innodati, mancipantur.

Matthew Paris. Chronica Majora (in Millenium sive hic)

Sem comentários:

Enviar um comentário