Solet plerumque contingere ut, autumnali torrido facessente caumate, brumali sevientium ventorum flabra reciprocis alternnatim ursibus succedant; quibus procellosa pelagi cærula enormesque oceani gurgites hinc atque illincquatiuntur, quatinus navigero tramite nullus absque discrimine nagivans, furibundo flamine carbasa rumpente, transfretet. Ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria, jamque appropinquante ejusdem termino, fluctuantes sæculi turbines incumbere experimento evidenti videntur, ut revera et absque ullo ancipiti scrupulo, illa domini præsagmina nostris tandem temporibus comprobentur impleri, quibus ita cœlesti oraculo effatus est: "Videte ficulneam et omnes arbores," et cætera. Porro inter has turbulentas sæculi tempestates scripturaram flectenda sunt gubernacula, totiusque navigii armatura atque instrumenta paranda; quatinus garrulo sirenarum carmine spreto, ratis recto cursu ad portum patriæ prospere perducatur.
in Cartillario Saxonico §37, a Leuthero Occidentalium Saxonum episcopo ad Aldhelmum presbiterum. 26º Augusto A.D. 675
Sem comentários:
Enviar um comentário