08/08/2014

A Origem da Nicotina

Origo Nicotianæ (Fabula Arabum)

Propheta aliquando in agro ambulans serpentem invenit frigore pæne exstinctum. Quem misericordia commotus sustulit et focillavit.
Quum jam serpens animum recepisset, dixit: "Dive propheta, scito quod te nunc mordebo."
"Eccur?" quærit Mohammed.
"Quia genus tuum hoc meum persequitur et exstirpare conatur."
"Nonne etiam genus tuum," inquit propheta, "adversus meum quotidie bellum gerit? Insuper quomodo potes tam ingratus esse tamque cito oblivisci, me vitam tibi reddidisse?"
"Gratitudo," respondet serpens, "in mundo non exstat. Etiamsi tibi parcere vellem, tamen alius generis tui postea me interficeret. Nomine Allah, mordebo te!"
"Quum nomine Allah jurasti, ego causa esse nolo, quod juramentum frangas." Quo dicto, propheta manum serpenti ad os præbuit.
Serpens eum momordit; Mohammed autem venenum e vulnere exsugit et in terram exspuit. Eodemque loco planta est exorta, quæ venenum serpentis et misericordiam prophetæ in se conjungit. Hanc plantam homines nicotianam vocant.

(Præco Latinus, 1896, Vol. II, Nus. 5)

 textkit inventum

Sem comentários:

Enviar um comentário