16/12/2012

Unde fit ut nichil a deo nunquam absolvatur

Deus ens est actu infinitum. Nichil vero non ens actu itidem infinitum. Nam nichil a tanta decidit entitate, quanta deo entitas inest. Entitas autem divina est actu infinita. Esse dei actu infinitum, tota (ut diximus) eternitate dimensum. Nichil vero est pariter non esse actu infinitum. Quantum enum deus subsistit et est, tantum nichil non est; deus vero infinite est, igitur et nichil infinite non est. Rursum quantum deus distat a non esse, tantum deus ab esse distat nichil; distantia autem dei a non esse est actu indimensa atque infinita. Erit itaque et nichili ab esse intercapedo ac decidentia ctu indefinita atque intermina. Distat enim tantum nichil a deo quantum deus a nichilo: utriusque autem distantia est spacium idem, eadem longitudo actu indimensa intermina infinita. Unde fit ut nichil a deo nunquam absolvatur: aut statuatur ad esse totum. Nam nichil est actu infinitum. Quod autem huiusmodi fuerit, inabsolubile et inconsumabile est.

Charles de Bovelles. Libellus de Nihilo. Chap. VI.

Sem comentários:

Enviar um comentário