(Georgio Ludovico Borges auctore)
ἡ δὲ [βασίλιεια] Ἀστέριον ἐγέννησε.
at [regina] Asterionem genuit
APOLODORI Bibliotheca, III, 11
Scio me accusari
superbiæ, fortasse misanthropiæ, vel etiam quis scit dementiæ. Omnes
accusationes tales, quas opportune castigabo, cassæ omnino sunt. Verum est, me domo
non exire, nec tamen minus verum januas domus, quarum numerus infinitus est, patere
semper, et noctu et interdiu, et non modo hominibus, sed etiam animalibus. Cuique venia datur ingrediendi. Pompæ muliebres non hic invenientur, nec
magnificentia palatiorum, sed quies dumtaxat solitudoque. Nihilo setius invenietur
domus talis, qualis nulla alia exstat in toto orbe terrarum. (Dicunt quidam in
Ægypto quandam similem sitam esse, mentiti.) Vel ii qui me accusant fatentur ‘tantum
unum armarium in tota domo inveniri.’ Ecce aliud ridiculum, quod proferunt,
‘me, Asterionem, esse captivum.’ Num rursus dicam ‘nullam januam
clausam esse’, num addam ‘neminem clave includi’? Ceterum, vesperi interdum
exiens ambulo per vias; si ante noctem reversus sum, id fuit ob timorem vultuum
hominum in turba faciem gerentium sine colore nec notis peculiaribus, faciem
sicut manum apertam. Quamquam sol jam occiderat, debilis planctus puerilis et
rudes preces plebis plane fecerunt ‘me ab eis agnitum esse’. Orabatur,
fugiebatur, prosternebatur. Erant qui scanderent stilobatum Templi Securum,
erant qui lapides colligerent. Etiam fuit homo, qui sese occultavit prope litus
maritimum. Non frustra habui matrem reginam; non potui confundi cum vulgo, etsi propter
modestiam id prorsus fuerat quod volebam.
Negare non possum me esse
unicum. Non credo doctrinam posse tradi ceteris hominibus. Sicut philosophus
ille, arbitror ‘nihil posse communicari scripturâ.’ Laudes turpes, et
minutiæ triviales sedem non obtinent in animo meo, qui modo grandibus aptatur;
nunquam valui servare discrimen inter aliquam litteram et aliam. Propter
quandam impatientam magnificam, nunquam legere didici. Interdum id me
pænitet, sunt enim et noctes diesque longinquæ.
Certe, otia non mihi desunt. Per porticus lapideas curro usque ad solis occasum arieti similis arietanti, idque donec vertiginem patior. Sub umbra cisternæ genua
flecto et mihi ludum propono, in quo aliquis me quærit. Sunt etiam tecta, de
quibus me projicio donec sanguis effluit. Quandocumque volo, licet mihi ludere “Dormiendo,”
claudens oculos et fortiter animum ducens. (Interdum vere dormio, interdum, quum
occulos aperio, jam dies in noctem mutatus est.) Ex tot tamen ludis, mihi
dilectissimus apparet “Alterius Asterionis”. Fingo mente me ab eo visitari, et ei domum
meam a me monstrari. Magna cum religione, Nunc, inquam, revertimur ad
præteritum trivium, sive etiam, Nunc ducimur ad aliam plateam, aut, Sciebam
fore ut tibi dispositio domus placeret, aut, Nunc cisternam videbis
arena plenam, sive quoque, Videbis quemadmodum hypogæum dividatur. Nonnumquam
ipse fallor, et uterque nostri ridet abunde.
Non tantum hos ludos excogitavi,
sed etiam domum ipsam consideravi. Omnes partes ejus plus semel inveniuntur,
omnis locus est alius locus. Non est una cisterna, una platea, unus alveolus,
unum præsepium; sunt quattuordecim (sunt infinita) præsepia, alveoli, plateæ,
cisternæ, domus ipsa est tanta quantus totus orbis terrarum; dico melius: ipsa
domus est totus orbis terrarum. Tamen, postquam tot plateas, cisternas, et pulvere oppertas cinereo colore porticus funditus exploravi, viam tandem consecutus sum, et conspectum
habui Templi Securum, marisque. Hæc non intellexeram, donec visio nocturna mihi
ostendit quattordecim etiam esse (infinita sunt) maria et templa. Omnia apparent
multipliciter, quattordecim vicibus, tamen duo exstant in mundo, quæ videntur
semel modo exstare: supra, inexplicabilis sol; infra, Asterion. Fortasse ipse fui,
qui astra et solem et hanc ingentem domum creavi, sed non jam recordor.
Nonno quoque anno, novem
homines intrant domum meam, quia volunt me eos ab omni malo liberare. Voces eorum exaudio gradusque per porticus lapideas et lætus eos quæsitum curro. Ritus
ipse paulisper tantum durat. Cadunt ordinatim, neque opus est mihi cruore sordescere manus. Manent ibi, ubi ceciderunt, et cadavera fiunt signa, quibus alias
porticus ab aliis distinguo. Qui illi sint ignoro, modo scio unum ex eis vaticinatum
esse ‘olim redemptorem meum venturum.’ Ab eo tempore, solitudo non jam me
lædit, scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus
sit. Si auditus meus perveniret ad sonos orbis terrarum, ego gradus ejus
perciperem. Utinam ducat me ad locum paucarum porticuum et paucarum januarum. Qualis
erit redemptor meus?, interrogo me ipsum. Num taurus erit an homo? Forsitan
taurus vultu hominis? Aut erit sicut ego?
Æneus fulsit matutino gladius sole. Jam nullum vestigium sanguinis erat videre.
—Potestne credere, Ariadna?, inquit Theseus, Minotaurus vix
se defendit.
Gratias ago Ludovico, qui in textu erudiendo mihi opem tulit.